- LAURUS
- LAURUSscientiae symbolum, ob non unam rationem; Unde quibusdam arbor ea credita, in qua primi nostri Progenitores peccârunt, vide Fortun. Licet. l. de Gemmis Annularibus c. 25. p. 62. Proin et vaticinii typus habita, quam ob causam vaticinantes Lauro coronari solitos, ait Interpres Aristoph. et qui bella sequebantur vates, in summa galea lauri conum gestabant, Pierius Hierogtyph. l. 50. Etiam forte propterea in summitate Delphici templi, unde vaticinia exibant, arbor haec in latus propendebat. Eidem Valeriano, vim poeticam indicat, proptereaque Oraculo Delphico congruit, cum quod Apollo poetarum atque Musarum Pater atque Deus colebatur antiquitus: tum quod Oraculorum responsa versibus dabantur fere omnia. Unde et antiquissimum illud templum ex lauro fuisse conditum, tradit Paus. in Phocaicis. Et ipse Apollo lauri ramum manu tulit, ex lauro Tempica decerptum, sicque Delphos, postquam a caede Pythonis serpentis purgatus esset, venit, et Oraculum occupavit. A quo tempore Pythionicis ex eadem lauro serta fuisse imposita, cum antea ex esculo darentur, tradit Aelian. Var. Hist. l. 3. Sed et eidem Apollini Delphos propterea lauri dona missa, iam a Regibus Rom. Plin. l. 15. c. 30. scribit. Ipsi etiam tripodes ex lauro erant, insuperque δάφνη ἐςτεμμην´οι, lauro coronati, quas coronas Pythia, quoties vaticinatura erat, super tripode diductis cruribus sedens, capiti imponebat etc. Porro fulmen non expavescere credita, quapropter ex ea sertum Tiberio talium metuenti: custodiaeque ac incolum itatis inde symbolum, auctore Proclo, habita est, qui scribit, antiquos laurum Tutelae consecrâsse, eamque et in sacrificis, et infocis, ubicumque vel sata, vel affixa fuerit, incolumitatem afferre. Ovid. Met. l. 1. v. 562.Postibus Augustis eadem fidissima custosAnte fores stabis, mediamque tuebere quercum.Insuper castitatis index: unde frondem pudicam agnoscit Claud, de Raptu Proserp. l. 3. Carm. 36. v. 74. et seqq.——— luco dilectior omniLaurus, virgineos olim quae fronde pudicâUmbrabat thalamos ——ubi de Cerere, cui laurum quoque sacram hinc discimus. Et proin purgationibus apta, utpote ipsamet pura et purissimo ideo Numini (Apollini) consecrata, ut Phornut. in Apoll. et Diana ait. Dinturnitatis quoque credita est significatrix, quod semper viret: unde frondem perennem illam Lucret. l. 1. et frondem aeternam Cassius parm. in Orpheo suo, vocant, ut alios mittam, Faustitatis item et Felicitatis: unde non Principum tantum, sed et privatorum iannas laureis coronari, more prisco, consuevisse, legim us apud Tertullian. Apolog. Eandem ob causam familiares primorum, ineunte Anno, laureati in publicum prodibant: quod etiam, in matronis notat Tertullian. ad uxor. l. 2. Ut omittam ramos lauri, qui cuique pro foribus ponebantur, quosque ἀντην´ους Graeci dixêre, teste Etymologici Auctore. Ipsa merces bono lauri omine non caruêre, utque emptori novum mercimonium sicut novo domino, feliciter eveniret, udâ lauro aspergebatur, quem morem Ovid desciribit Met. l. 5. In laetitia vero Nuptiali tota quoque domus plerumque laureis corollis ornabatur. Appuleius Met. l. 4. Domus tota lauris obsita, taedis lucida constrepebat hymenaeum et. Inprimis Victoriae ac Triumphi insigne ac ornamentum fuit. Unde literae victoriam nuntiantes ab Imperatoribus ad Senatum missae, lauris obvolvebantur. Plin. l. 15. c. ult. Laurus Romanis praecipue Laetitiae victoriarumque nuntia additur Literis et militum\ lanceis puleisque. Quae proin Laureatae dictae, Iul. Capitolin. in Maxim. et Plin. l. 35. c. 18. Etiam lictores laureati et Imperatorii fasces lauri insignia praetulêre: statuae quoque victoribus decrerae eadem cingi consuevêre. Adde et navis laureatae mentionem fieri a Plutarcho in Lucullo: et militum lanceis pilisque additam laurum fuisse, ex saepe memorato Plin. Mart. hinc l. 7. Epigr. 5. cuius Epigraphe de Fama reditûs Domitiani. v. 9.Sed iam laet itiae quo sit fiducia maior,Sarmaticae laurûs nuntius ipse veni.Stat. l. 5. Sylv. l. v. 92.Omnia iam laetas pila attollentia frondes.Senec. Agamemn. Act. 2. v. 390. Ouemadmodum contra pennis Epistolae lanceisque additis adversa significabantur. Postquam Imp. triumphus decretus erat, is lauream triumphalem ad Iovem Capitolin. delatam, in eius gremio relinquebat: Hinc laureata Imperatorum capita in nummis passim conspiciuntur, et nota de Laureto, unde triumphaturi haec honoris insignia decerpere sueti erant. Historia. Liviae quippe olim, post Aug. statim nuptias Veientanum suum cum reviseret, tum gallinam albam, quae ramulum lauri rostro tenebat, a praetervolante aquila in gremium demissam: quumque nutriri alitem, pangique ramulum placuisset, tantam pullorum sobolem provenisse aiunt; ut Tranquillus ad sua usque tempora villam eam ad Gallinas vocitatam testertur; et ex hoc Laureto, triumphaturi postea Caesares boni ominis gratiâ laureas decerpsisse dicuntur. Adeo vero laurus, verba sunt Valeriani in Hieroglyph. l. 50. triumphantium propria fuisse videtur, ut observatum sit, in huiusmodi laureto sub cuiusque Obitum, arborem ab ipso institutam elanguisse. Et quo etiam prodigii causam intelligas, quod Iulii Caesaris caedem praemonstravit, quum pridie Idus Martias avis Regaliolus cum laureae ramulo Pompeianae Curiae sese inferens, a varii generis volucribus e proximo nemore persequentibus ibidem discerpta est. Novissimo vero Neronis Anno, in quo Caesarum progenies defecit, silva illa Veientana radicitus exaruit, et quidquid ibi gallinarum crat, interiit. Tali portento fuit Alexandro Severo laurus alia ingens ac antiqua, quae in palatio cuiusdam civitatis, a qua proficiscebaturad bellum, quod contra Germanos paraverat, subito collapsa, mortis itidem eius indicium habita. Contra non temere boni ominis Lauri folia, quae circa Pompeii fasces illigata fuerant, quum longo itinere per arida et multa loca iam exaruissent, eo tempore, quo in vico quodam Galatiae cum Lucuilo in colloqumm descendit, detracta et a Lucullianis lictoribus recentia et viridia, quae penes eos plurima fuerant, liberaliter suffecta: quod summam gloriae rerum a Lucullo gestarum ad Pompeium transituram interpretatum est, etc. Erat autem Laurea Triumphalis, ut paulo distinctius de illa agam duûm generum, una vere laurea, h. e. contexta s. plexa ex duobus ramulis lauri, quae caput triumphantis evinciebat, altera ex auro, sed in speciem lauri effigiato, quam servus publicus eodem, quo triumphatot, curru vectus, super caput eius gestabat, in gremio Iovis Capitolini postea deponendam, uti supra diximus Sil. Ital. Punic. Bell. l. 15. v. 119. ubi de Insigni Corona. Cum quae vere laurea erat, veluti splendidissimum domesticae virtutis insigne, summâ curâ domi asservaretur, inde non depromenda, nisi insignis alicuius diei staris temporibus, cum vel spectacula, vel res alia magna publice perageretur. Tunc enim vir triumphalis in publicum egrediebatut, lanreâ suâ non tantum conspicuus, sed et venerabilis. Hoc itaque fine laureae triumphales domi tani sancte custoditae, utque non evanescerent, renovatae atque viridibus permutatae sunt, ne unquam deesset insigne hoc in publicum prodeuntibus. Sub Principibus vero etiam peculiaribus quibusdam epithetis donatae sinnt, a victoriis sc. gentibusque victis ac triumphatis. Hinc Lybica laurus memoratur Sil. Ital. Rhaetica, Sarmatica, Syriaca Mamertino in Panegyr. Neque vivi solum, sed et mortui victores hac fronde ornati sunt. Unde de Menoeceo Stat. Theb. l. 12. v. 61. et seqq.——— nec robora vilemStruxêrunt de more rogum: sed bellicus aggerCurribus et clypeis. Graiarumque omnibus armisSternitur, hostiles super ipse ut victor acervosPaciferâ lauro crinem, vittisque decorusAccubat: ———Ad quem locum vet. Schol. Lauro, inquit, coronatur etiam mortuus. et iam concremandus, quia pro victore Argivorum ab ommbus habebatur. Quo exemplo Hannibalem Marcelli corpus laureâ coronatum cremavisse, notavit Car. Paschal. etc. Quia autem laurus victoriam atque triumphum signavit, hinc et qui Herculi, monstrorum domitori, sacrificabant, eadem coronâ redimiti erant. Seneca Herc. Fur. Act. 3. v. 828.—— densa sed laeto venitClamore turba, frontibus laurum gerens.Magnique meritas Herculis laudes cant.Libero quoque, utpote Deo triumphorum, laurea tributa. Tertullian. de Cor. milit. Ut et Latonae, tamquam Apollinis, quem idem Deum telorum vocat, genitrici. Sed et Iunonis, veluti Reginae Dearum, ministris laureae coronae conceslae sunt, apud Athen. l. 15. p. 674. Quanto magis Iovis Flamines iis cincti: Unde Kal. Martiis, non tantum in REgia Cursisque, et fascibus Consularibus, sed et in Flaminum domibus, laureas vert. novis mutatas esse docet Ovid. Fast. l. 3. v. 137.Laurea Flaminibus, quae toto persititi anno,Tollitur: et frondes sunt in honore novae.Quod postea in Ianuarias Kal. translatum: quibus ipsius quoque Iani statuae nova laurea quotannis est imposita. Unde in Caefaribus Aus. Tempus imperii. XII. Caes. v. XI.Ter dominante Tito cingit nova laurea Ianum.Et quia plurimorum remediorum haec arbor promacunda est habita, hinc laurea et Aesculapium legimus insignitum. Imo et ad alia Numina, pro superstitione hominum, e lauris corona delata, ab iis, qui e negotio feliciter gesto in Urbern coronati redislent, vel ab aliis, in horum gratiam: uti discimus ex Ovid. de Ponto l. 2. ad. Germanic. Eleg. 1. v. 67.Quod si me salvo dabitur tua laurea templisOmnia bis dices verae fuisse mea.h. e. si populus coronatus lauro, laurumque manu ferens gratias Dris aget, apud omnia pulvinaria, ob res abs te gestas. Soli, Veneri Bacchoque, inimica, unde apud Lucian. laurus Veneris transfuga est, Amor. neque conviviis, ullisque compotationibus in coronas adhibita: hinc bonae valetudinis comes, et φυτὸν ἀγαθοῦδαίμονος, planta boni spiritus, dicta. Qua de re Kal. Ianuarii populum eam Romae, ut etiam ficus aridas, obtulisse, tradit Constantinus Caes. l. 11. c. 4. etc. Ob quas Lauri dotes et praerogativas; in profanis usibus pollui laurum --- fas non erat, ut ne propitiandis quidem Numinibus accendi ex his altaria araeve deberent, Plin. l. c. ubi plura de Lauro; cui adde ex recentioribus, Car. inprimis Paschal. Coron. l. 8. c. 7. et seqq. usque ad fin. libri: nec non Voss. de orig. et progr. Idol. c. 12. ubi fulmini obnoxiam hanc arborem, contra Vett. probat, et de eorundem opinione, quod comesta vel capiti supposita vera producat insomnia, pluribus diserit. A Lauris vel Laurea, dicuntur Laureati poetae, qui ab Imp. ob eruditionem, laurea ornantur: more a Romanis orto. In Capitolinis enim agonibus, quos Domitianus Imp. instituit et ad tempora sua obtinuisse, scribit Censorin. poetas, Rhetores aliarumque professionum viros egregios, coronari ab ipso Imp. fuisle solitos, notum est. Et quidem, qui primas obtinuerant, coronâ et ramo lemniscatis, aut torque involutis donabantur: Qui vero fecundi erant, palmas quidem sed sine lemniseis aecipiebant. Unde antiquitus ipsi Caesares Germani poetis eximiis ex Lauro sertum imposuisse leguntur, ad Romanorum imitationem, quorum etiam in Imperium succesêre. Postea per aliorum manus collatus honor, quem, quod in indignos subinde spargeretur, sensim eviluisse, discimus ex illis Lipsii verbis: Multi lauriferi, pauci Phoebi. Vide praeter Auctores praefatos Thom. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 18. Fortun. Licet. in Opere supra laudato etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.